Ephesians 4

Hactenus ostendit omnia gratiae attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines. AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec praeceps, nec jacens Id est pacem servantes. Haec autem pax est, si peccata quae sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus. . Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri praeferre. Deus, id est praecellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus. . Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad coelum reducuntur. . AMBR. In Novo Testamento, prophetae dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura praedicentes, sicut Agabus, septemque filiae Philippi. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditae. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Id est, ut eos aedificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni. Id est in judicii. Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem aetatem, quae est mensura et meta aetatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua aetate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque aetatis mortui fuerint. . Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur. . Admonet ut caveant a consuetudine antiquae gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitae. Duae sunt vitae: una corporis, altera animae; et sicut vita corporis est anima, sic animae vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur. Vel indolorii, quod ex Graeco trahitur, id est de peccato non dolentes. . Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur haec vetustas et novitas Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: id est carnis quae corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua praeest homo caeteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Jer. 31.. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primae nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus. id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiae, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat. etc. Duae sunt portae quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendae, isti aperiendae. . etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari. Per inobedientiam, id est praedicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis. Haec etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsae rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur. .